monumenta.ch > Tertullianus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 47, 2
Quis poetarum, quis sophistarum, qui non de prophetarum fonte potaverit? Inde igitur philosophi sitim ingenii sui rigaverunt; nam quia quaedam de nostris habent, ea propter nos comparant illis . Inde, opinor, et a quibusdam philosophia legibus quoque eiecta est, a Thebanis dico , a Spartiatis et Argivis. Dum ad nostra conantur et homines gloriae , ut diximus, et eloquentiae solius libidinosi, si quid in sanctis offenderunt digestis, exinde regestum pro instituto curiositatis ad propria verterunt , neque satis credentes divina esse, quo minus interpolarent, neque satis intelligentes, ut adhuc tunc subnubila , etiam ipsis Iudaeis obumbrata, quorum propria videbantur. Nam et si qua simplicitas erat veritatis, eo magis scrupulositas humana fidem aspernata nutabat , per quod in incertum miscuerunt etiam quod invenerant certum.